Eugenius Hugo Edward Anders (1874-1924) praepositus et primus decanatus in Piekary decanus

Authors

  • Janusz Wycisło

DOI:

https://doi.org/10.15633/fhc.1273

Keywords:

Eugenius Hugo Edward Anders, praepositus, Piekary decanus

Abstract

In numéro multorum Silesiae Superioris meritorum sacerdotum Eugenius Anders habetur, qui Anno Domini 1913 praepositus sanctuarii Beatae Mariae Virginis in Piekary prope civitatem Bytom siti, nominatus est. Eo parocho vix undecim annos residente primum bellum mundanum gerebatur nec non multae controversiae litesque Polonorum et Germanorum in Silesiae Superioris sortibus ortae sunt. Hie rebus factum est, ut trčs seditiones facerentur et pars harum terrarum Poloniae ingeretur. Dominus Anders quamvis morbis variis laborans inceptis negotiis praedecessorum suorum assiduam curam et operam dabat ac munera sacerdotalia summo studio adimplebat. Numerum celebrationum in sanctuario auxit, agmina peregrin at orum maiori simper in numéro affluentium ordinavit, cantum ad Festum Nativitatis Christi, cum homines ad cantandum convenire solebant, fovit atque sustentavit. Anno 1917 librum novum, qui de calvaria inscribitur. in lucem edidit. Oue omnia ab eo facta oblivioni venisse videntnr Ipse en im tamquam sanctuarii administrator, qui magistratus ac publicos ministros hospitio excipere solebat, plerumque memoratur. Exemplum singulare adversus Ecclesiam pietatis ac in afflictionibus perseverantiae vir ille nobis praebuit, tamen nomen eius a scriptoribus, sive Polonis sive Germanis, vitam, mores et facta virirum illustrium exponentibus omittitur.

Downloads

Published

2024-05-07

Issue

Section

Articles

Similar Articles

You may also start an advanced similarity search for this article.